- FORNAX
- FORNAXDea a Romanis habita est, quoniam, ante triticum et eius usum, far fornacibus torrebatur. Unde Virg. Georg. l. 1. v. 267.Nunc torrete igni fruges.Idem Aen. l. 1. v. 183.Et torrere parant flammis.Eius meminêrunt Festus, Lactant. et Ovid. in Fastis. Vide supra. Meminit Fornacis quoqueve Cato, ut et servi Fornacarii, Ulpian. ille tit. 38. hic l. 27. §. 9. ff. ad L. Aquil. Qui fornacem balnei caminumqueve succendit, Fornacator dictus est, l. 14. ff. de instr. vel instrum. legat. eundem Ulpian. Fornacarium nominat, lege modo laudatâ, cuius haec sunt verba: Si Fornacarius servus colom ad fornacem obdormisset, et villa fuerit exusta. Neratius scribit ex locato conventum praestare debere, si negligens in eligendis ministris fuerit. Sunt tamen etiam qui Fornacarium intelligunt pistrinarium ac pistorem quoqueve. Vide Pignor. de Servis et Tit. Popmam de operis Servor. Sed inter loca, quae non intra balneas essent, verum ipsis tantum inservirent, primo hypocaustum erat, quod, secundum Vitruv. erat fornax seu caminata structura subterranea, Calidario, Calidae Lavationi atqueve Vasario (partibus Balnearum) supposita, in qua ad calefaciendum tum aquam, tum loca praedicta, ignis succendebatur; qui ne exstingueretur, a servis, Fornacatoribus obid, in Pandectis a Papiniano vocatis, frequenter cum pilis et glomis pice illitis excitabatur; lignis quoque, uti meminit Plutarch. Sympos. l. 3. probl. 10. ubi ait, Aediles cavisse, ne ignis balnearum ex olea succenderetur, neque in eum coniceretur lolium; quod horum nidores gravedinem capitis et vertigines lavantibus invehant etc. Hieron. Mercurial. de Arte Gymnast. l. 1. c. 12. Vide et infra, ubi de Hypocausto.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.